- ATTALUS
- I.ATTALUSAgrianorum et Cretensium sagittariorum, in exser citu Alexandri Magni, Dux. Curt. l. 4. c. 13. Forte hic est, quem scribit l. 8. c. 13. Alexandro Magno fuiste aequalem et haud disparem habitu oris et corporis.II.ATTALUSArianus, Praefectus Romae, cum eam secundâ vice Alaricus obsideret. Apud hunc tantum valuit, ut Imperatorem eum proclamare Senatus fuerit coactus. Hinc ingentes homini spiritus, et Legatio Honorii, dimidium Imperii offerentis, insolenter reiecta. Sed vertente annô ab ipso Alarico depositus est, A. C. 410. Mox, hôc mortuô, resumpsit in Gallia vires, sed in Hispaniam transiens, A. C. 415. captus et ad Honorium deductus est, qui manu solum ipsi abscissâ eum coetera vivere permisit, militibusque eius veniam dedit. L. 11. et 12. de indulg. crim. Cod. Theodos. Orosius l. 7. c. 42. Zosimus, l. 6. Sozom. l. 9.III.ATTALUSMacedo, infensissimus hostis Alexandro. Quin. Curtius l. 6. c. 9. Fuit et Attalus quidam Philosophus; Senecae praeceptor. ep. 108. Tempore Tiberii. Item Martyr nobilis, de quo vide sis Euseb. l. 5. c. 3.IV.ATTALUSMartyr, sub Antonino Philosopho, tostus in ferrea ignea cathedra, exclamavit: Ecce hac est homines vorare, quod vos facitis: nos vero nec homines voramus, nec aliud quiddam mali facimus, Christianis enim in Gallia tum Thyestea convivia et Oedipodei incestus per calumniam attributi, circa A. C. 70. Idem Alcibiadem martyrem, ob delectum ciborum, reprehendit. Vide Euseb. l. 4. c. 25.V.ATTALUSPresbyter, subscripsit Niceno concilio, in errore tamen pertinaciter perseverans, Conciliô Aquileiae habitô damnatus est. A. C. 381.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.